monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS HEX. (a. 507|511) > 50 > 44 > sectio 18 > sectio > 24 > bsbClm6224.472 > sectio 25 > sectio 18 > sectio 24 > csg75.800 > 29 > sectio 29 > csg68.237 > XXXVIIII. PESTO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511) > bsbClm6224.474 > sectio 11 > 36
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXXV.Ob quam causam presbyteri super poenitentes positi sint remoti. <<<     >>> XXXVII.De Sabbatio haeresiarcha.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXXVI.De divisione haereticorum inter semetipsos.

1 Dignum itaque iudico non tacere quae apud alios gesta sunt, id est, apud Arianos, Novatianos, Macedonianos, et Eunomianos. Ecclesia namque divisa erat, et apud semetipsos singuli congregabantur. Quemadmodum enim, et pro quibus causis divisi sunt, sermone procedente narrabimus. Hoc autem sciendum est, quia imperator Theodosius nullum horum persequebatur praeter Eunomium, qui Constantinopoli collectas in domo faciebat, et conscriptos a se libros recitabat, ita ut eius doctrina multi corrumperentur. Pro qua causa eum mulctavit exsilio, nullumque alium fatigavit neque sibimet communicare compulit; sed singulos per loca propria collectas celebrare permisit, et cultum tenere Christianitatis, sicut praecipere potuit.
2 Et alios quidem permisit extra civitatem oratoria fabricare; Novatianos autem concordes suae fidei, intra urbem ecclesias habere concessit. De quibus quidem pauca dicenda sunt. Quadraginta annis Agelius praesul fuit a temporibus Con tantini usque ad annum sextum Theodosii. Qui cum venisset ad mortem, Sisinnium presbyterum ordinavit episcopum, virum eloquentissimum et a Maximo philosopho una cum Iuliano imperatore litteris eruditum.
3 Cumque populus Novatianorum culparet ordinationem, cur non Martianum potius ordinasset, per quem sub Valente Novatiani sine persecutione mansissent: tunc Agelius populi volens placare tristitiam, etiam Martianum ordinavit episcopum. Et cum melius habuisset, in ecclesiam processit, et sermonem fecit, dicens: Martianum habetis post me, post Martianum vero Sisinnium.
4 Post paucos itaque dies defunctus est. Sub episcopatu vero Martiani etiam eorum Ecclesia ex huiu modi causa divisa est. [SOCRATES, lib. V, cap. 20, p. 279.]
Cassiodorus HOME

bav824.276 bnf1603.193